- LABRUM Aeneum
- LABRUM Aeneumpone Altare aeneum, in Atrio, Tabernaculum versus, divino iussu, exstructum, occurrit Exod. c. 30. v. 18. et seqq. ex quo aqua e duodecim siphonibus s. mammis promanabat, ut rotidem Sacerdotes, ad ingressum Tabernaculi, unâ vice ex eo lavare possent. Quo exprimebatur animarum nostrarum ablutio per Christum, cuius sanguis nos ab omni peccato purificat, 1. Ioh. c. 1. v. 7. coll. cum Ephes. c. 5 v. 26. Sed et Sacetdotibus sacra non esse illotis manibus tractanda innuebat. Vide Andr. Rivet. Exercit. in Exod. l. c. Eius loco postmodum Mare aeneum, quod duodecim boves ex aere sustinebant, in Templo, Salomon struxit, cui et alia minora lavacra, victimarum abluendis carnibus, apposita erant; 1. Reg. c. 7. v. 23. Vide insra ubi de Mari Aeneo: uti de Labro e muLierum speculis conflato, infra aliquid in voce Zelotypa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.